ANDOMATUNUM

ANDOMATUNUM
ANDOMATUNUM
Lingonum urbs, in Gallia Belgica Ptol. Villanovanus Langres esse putat.
Ptolemaeo Ἀνδομάτουνον, Latin. melius Andematunum, a veteri voce Gall. Dunum, collem locumve eminentem signisicante, nomen accepit; utopte urbs in monte posita, caput Lingonum: Unde recentiores, nomine gentis, ex more Lingonas nuncupârunt. Hinc in Notit. veteri Imperii, in Gallia Praefectus Sarmatarum Gentilium Lingonas, reperitur: vuglo Langres. In Notitiis vetustissimis provinciarum et civitat. Galliae, tertia ponitur inter civitates provinciae Lugdunens. primae, inveniturque in civitate hac Inscriptio D. M. Moderato Liberto coloniae Lingonum: quae apud Gruterum inscriptio si vera est, deducta fuerit haec Colonia, post Marci Antonini principatum, seu post Cl. Ptolemaei aetatem, qui eius coloniae non meminit. A Vandalis expugnata, a Geilone Ecclesiae Lingonicae Episcopo reparata est, circa A. C. 887. ob persecutionem Nortmannorum; qui quoque Carolo Crasso persuasit, ut propter nimias Comitum seu Iudicum inquietationes, civitatis murum, et 15. pedes intus. 60. extra, ac ommia siscalia intra eandem civitatem ad ius Comitis pertinentia, Lingonensi Ecclesiae eiusque Rectorum ordinationi donaret; et ut ius feriundae monetae, a patruo ipsius Carolo Calvo, Isaaco Episcopo Lingonensi et Ecclesiae Lingonicae, ac Divionensi Ecclesiae S. Stephani concessum, suis literis confirmare dignaretur, nec iam ad alicuius Iudicis seu Comitis, sed ad Lingonicae Ecclesiae Rectorum dispositionem ambae monetae perpetuo pertinereht. Datae sunt literae 18. Kal. Februar. A. C. 887. E'quibus magnitudinis suae initiis ita postmodum Praesules hi crevêre, ut ex Comitibus Duces Paresque tandem sint facti. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. ut et in voce Lingones.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Andomatūnum — (a. Geogr.), Hauptstadt der Lingonen im Lugdunensischen Gallien; jetzt Langres …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Urban [1] — Urban, I. Heilige: 1) St. U., geb. zu Anfang des 4. Jahrh., aus vornehmer Familie, widmete sich dem geistlichen Stand u. wurde Bischof von Andomatunum (jetzt Langres); er machte sich um die kirchlichen Angelegenheiten sehr verdient u. st. 376.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Andematūnum — (a. Geogr.), so v.w. Andomatunum …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Langres — (spr. Langr), 1) Arrondissement im französischen Departement Haute Marne, 421/2 QM., 106,424 Ew. in 10 Cantonen. Hier das Plateau de Langres, ein von Südwest nach Nordost ziehender Höhenzug, vom Kanal von Burgund u. der Quelle des Armençon bis… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Lingŏnes — (a. Geogr.), celtisches Volk in Gallien, am Fuß der Vogesen, bei den Quellen der Marne u. Maas, zwischen den Trevirern u. Sequanern. Die Römer schlugen das Gebiet der L. zum Belgischen Gallien, später zu Gallia lagdunensis prima. Der Kaiser Otho… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Everardus (3) — 3Everardus, (16. Mai), ein Archidiakon zu Langres (Andomatunum Língonum) im östlichen Frankreich, ließ sich später in den Orden des hl. Dominicus aufnehmen und entschlief selig im Herrn im J. 1221. (III. 560.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • LANGRES — Située sur une hauteur près de la Marne, dans le département de la Haute Marne, la ville de Langres fut d’abord, sous le nom d’Andomatunum, le chef lieu du pays des Lingons; elle en garde un arc de triomphe qui fut incorporé dans l’enceinte… …   Encyclopédie Universelle

  • MATRONA — I. MATRONA Iuno dicta est, quod iis praesit mulieribus, quae aptae sunt, ut fiant matres. II. MATRONA fluv. Galliae in Lingonum montibus nascens, unaque cum Sequana Belgicam dirimens a Celtica. Vulgo lae Marne. Baudrando in Campania oritur, prope …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MOSA — I. MOSA fil. Caleb ex Epha concubina, 1. Paral. c. 2. v. 46. Fil. Zamri, filii Ioadae, 1. Paral. c. 8. v. 36. Filius Saharaim ex Hodes uxore. 1. Paral. c. 8. v. 9. II. MOSA vicus in finibus Lingonum, pagoque Bassiniaco; a sonte fluminis Mosae,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”